De Euticio, abbate Balmae in Burgundia
Fuit isdem vir temporibus Ludovici Magni imperatoris, carus videlicet regi, omnibusque amabilis. Nam cum esset laicus, et peregrinis studiis eruditus, deserens ea, unde superbire solet humana fragilitas, totum se dedit beatorum patrum regulis et institutionibus: ex quibus nempe auctoritatibus diversas consuetudines sumpsit, unoque volumine conligavit. Deinde non multo post monachus est effectus, et in tanto amore apud regem habitus, ut intra palatium suum illi construeret monasterium. Decurso enim vitae praesentis stadio, circumstantibus undique fratribus, subito emisit spiritum. Contigit interea, dum a discipulis pii patris pararentur obsequia; ecce rediit vivus, qui fuerat mortuus. Illis vero attonitis et mirantibus dixit pater Heuticius: “Deo gratias. Scitis quia ex his quadraginta annis unum tantum diem non memini me cibum sumpsisse, nisi prius flevissem: hodie namque sublato maerore, consolatus est me Dominus, et inter choros angelorum tribuit mihi requietionis locum.” Dicens haec quievit perpetue. Ipse enim pater Heuticius institutor fuit harum consuetudinum, quae hactenus in nostris monasteriis habentur. Quas vir venerabilis Adhegrinus intuens, quantocius patri nostro Odoni curavit nuntiare. At ille sumptis secum centum voluminibus librorum, mox ad idem demigravit monasterium.