Latin Hagiography
A preliminary digital legendarium

De Melanio, episcopo Rhedonensi in Gallia


Melanius Rhedonicae urbis episcopus, post innumerabilium signa virtutum, iugiter intentus caelo, emicuit saeculo. Super cuius sepulchrum mira 1 Christiani fabricam celsitudine levaverunt: sed instinctu maligni, qui semper bonis adversatur operibus, quodam tempore ab igne comprehenditur. Palla etenim erat linea,2 quae sanctum confessoris tegebat sepulchrum. Scilicet ubi tignorum congeries flamma dominante truncatur, ruunt tegulae, cum ligaturis, et reliquo tecti apparatu. Una tamen 3 e trabibus flammato capite impetu ruinae propulsa, super tumulum sancti ruit; quae non modo succendere pallam, verum etiam conterere inter se et lapidem sepulchri potuerat. Ruit insuper et immensa multitudo carbonum. Alia quoque vela, quae parietibus vel ostiis dependebant, ad primum flammae flatum exusta sunt. Haec vero palla non solum non usta, verum etiam nec summotenus ab igne dedecorata est. Igitur expleto incendio, ingrediuntur populi cum eiulatu magno, et usque ad sepulchrum antistitis properant, inter fletus et lacrimas nova gaudia percepturi. Removent desuper tumulum ligna cum flammis, apprehensumque tumuli velum, excussis prunis, mirantur omnes illaesum.


  1. mira] Or miram ↩︎

  2. linea] Or lignea ↩︎

  3. tamen] Or tantum ↩︎