De Petro, abbate Cantuariensi in Anglia
Ex Lib. 1 Hist. Eccl. Gentis Anglorum, cap. 33.
§1) Augustinus, ubi in regia civitate sedem episcopalem accepit, recuperavit in ea, regio fultus adminiculo, ecclesiam, quam ibi Romanorum antiquorum fidelium opere factam fuisse didicerat, et eam in nomine sancti Salvatoris Dei et Domini nostri Iesu Christi sacravit; atque ibidem sibi habitationem statuit, et cunctis successoribus suis.
§2) Fecit autem et monasterium non longe ab ipsa civitate ad orientem, in quo, eius hortatu, Edelbert ecclesiam beatorum apostolorum Petri et Pauli a fundamentis construxit, ac diversis donis ditavit, in qua et ipsius Augustini, et omnium episcoporum Doroverniensium, simul et regum Cantii, poni corpora possent. Quam tamen ecclesiam non ipse Augustinus, sed successor eius Laurentius consecravit.
§3) Primus autem eiusdem monasterii abbas Petrus presbyter fuit, qui legatus Galliam missus, demersus est in sinu maris, qui vocatur Ampleat, et ab incolis loci ignobili traditur sepulturae. Sed omnipotens Deus ut qualis meriti vir fuerit demonstraret, omni nocte supra sepulchrum eius lux caelestis apparuit, donec animadvertentes vicini, qui videbant, sanctum fuisse virum qui ibi esset sepultus; et investigantes unde et quis esset, abstulerunt corpus, et in Bononia civitate iuxta honorem tanto viro congruum in ecclesia posuerunt.