Diploma Caroli Magni Paulino II, patriarchae Aquileiensi in Italia
Carolus Dei gratia rex Francorum et Longobardorum, et patricius Romanorum, omnibus episcopis, abbatibus, ducibus, comitibus, castaldis, vel omnibus fidelibus nostris praesentibus et futuris. Merito quidem a nobis sublevantur muneribus, qui nostris fideliter obsequiis famulantur. Et ideo si petitiones eorum, pro quibus nostras pulsaverint aures, ad effectum perducimus, regiam consuetudinem exercemus, atque illorum animum nobis deserviendo provocamus. Igitur notum sit omnium vestrum magnitudini, qualiter cedimus et donamus a nobis viro valde venerabili Paulino artis Grammaticae Magistro, hoc est, res quondam et facultates quae fuerunt Waldandii, filii quondam Mimoni de Laberiano, quae ad nostrum devenerunt palatium, pro eo quod in campo cum Forticauso inimico nostro a nostris fidelibus fuerit interfectus; casa videlicet in Laberiano cum omni integritate et soliditate sua, id est, cum terris, domibus, aedificiis, accolabiis, mancipiis, casis, massaritiis, cum servis, et aldionibus, vineis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, mobilibus et immobilibus, omnia et ex omnibus, quantumcumque praedictus Waldandius ibi aut alicubi habere visus fuit, tam ex domo regum aut iudicum, seu de comparato, aut de quolibet adtracto, praedicto Paulino a die praesenti tradimus atque cedimus perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die praedictus Paulinus suprascriptis de rebus quieto ordine teneat et possideat; et quidquid exinde facere voluerit, liberum in omnibus perferatur arbitrium. Praecipientes ergo iubemus, ut nullus quamlibet de fidelibus aut successoribus nostris, praedicto Paulino de iam dictis rebus ullo unquam tempore inquietare, aut calumniam generare praesumat: sed omni tempore ex dono largitatis nostrae ipsas res iure proprietario valeat possidere firmissimo. Et ut haec praeceptio firmiter habeatur, vel nostris vel futuris temporibus melius conservetur; manu propria in aeternum decrevimus roborare, ac de annulo nostro iussimus sigilare. Data XV Kal. Iulii, anno octavo regni nostri, e Loreia civitate, in Dei nomine feliciter.