Epistola Eugippii de Severino, presbytero et Noricorum apostolo Neapoli
Epistola ad Paschasium Diaconum
§1) Domino sancto ac merito venerabili Paschasio, Eugippius in Domino salutem. Ante hoc ferme biennium, consulatu scilicet Importuni,1 epistola cuiusdam laici nobilis ad quemdam directa presbyterum nobis oblata est ad legendum, continens vitam Basilici monachi; qui quondam in monasterio montis, cui vocabulum est Titas, super Ariminum commoratus, post in Lucaniae regione defunctus est, vir et multis et mihi notissimus. Quam epistolam, cum a quibusdam describi cognoscerem, coepi mecum ipse tractare, nec non et viris religiosis edicere, tanta per beatum Severinum divinis effectibus celebrata, non oportere celare miracula.
§2) Quae cum auctor epistolae praefatae rescisset, animo promptiore mandavit, ut aliqua sibi per me eiusdem sancti Severini mitterentur indicia, quibus instructus libellum vitae eius scriberet, posteriorum memoriae profuturum. Hac ergo protinus oblatione compulsus, commemoratorium nonnullis refertum indiciis ex notissima nobis et quotidiana Maiorum relatione composui, non sine magno maerore animi, iniustum scilicet reputans, ut te superstite laicus a nobis hoc opus efficere rogaretur: cui et modus et color operis non sine praesumptione quadam possit iniungi, ne forsitan saeculari tantum litteratura politus, tali vitam sermone conscriberet, in quo multorum plurimum laboraret inscitia; et res mirabiles, quae diu quadam silenti nocte latuerant, quantum ad nos attinet, ignaris liberalium litterarum obscura dissertitudine non lucerent. Sed non ultra lucernae illius igniculum, te velut sole splendente, perquiram, tantum ne mihi peritiae tuae radios nube quadam excusationis obducas, imperitiam videlicet accusando. Noli, obsecro, tam duris me verberare sermonibus, dum dicis: ‘Quid tibi aquas expectare de silice?’ Iam utique non expecto de silice plateae saecularis, sed a te, qui spiritalibus spiritalia comparans, nos de firmissima petra illo quo profluis orationis melle recreabis; de quo iam nectareum suavissimae promissionis gustum dirigens praecipis, ut commemoratorium vel indicia vitae saepe dicti Severini transmitterem, quae donec in tuae constructionis libellum transire mereantur, nequaquam animum recensentis offendant. Quisquis enim ad construendam domum architectum requirit, necessariam sollicite materiam praeparet: quod si moles ad instar parietum impolitis componatur, artifice tardante, lapidibus, numquam aedificasse dicendus est, ubi nulla magistri structura prorsus intraverit, nulla rite subiiciuntur fundamenti munimina: sic ego quoque pretiosam materiam ingenio vestro, vilissima compositione vix praeparans non putari debeo conscripsisse quod cupio, ubi nulla disciplinae liberalis constructio, nullus grammatici culminis decor existit. Habet plane certum fundamentum solius fidei, quo sanctum virum mirandis constat claruisse virtutibus, quod per manus linguae tuae nunc offero collocandum, de tui operis fastigio laudes Christo debitas redditurus.
§3) Illa quoque precor virtutum beneficia sanitatumque remedia, quae vel in itinere, vel hic apud eiusdem beatissimi patris memoriam divina sunt peracta virtute, digneris adnectere; quae quoniam fidelis portitor filius vester Deogratias optime novit, verbo commendamus intimanda, sperantes nos baiuli nomen etiam de tui operis perfectione iugiter esse dicturos; ut Dei fidelissimus famulus tantis virtutibus opulentus, sicut ad sanctorum gloriam suis per Christi gratiam meritis evehitur, sic ad humanam memoriam tuis litteris consecretur. Sane patria, de qua fuit oriundus, fortasse necessario a nobis requiritur, ut inde, sicut moris est, texendae vitae sumatur exordium. De qua licet me fatear nullum evidens habere documentum, tamen quid hinc habendum, et a te cognoverim, non tacebo.
§4) Cum multi igitur sacerdotes et spirituales viri, nec non et laici nobiles atque religiosi, vel indigenae, vel de longinquis ad eum regionibus confluentes saepius haesitarent inter se quaerentes, cuius nationis esset vir, quem tantis cernerent fulgere virtutibus, nec ullus penitus ab eo auderet inquirere; tandem Pirmenius 2 quidam presbyter Italiae, nobilis et totius auctoritatis vir, qui ad eum confugerat tempore quo patricius Orestes inique peremptus est, interfectores eius metuens, eo quod interfecti velut pater fuisse diceretur; post multos itaque familiaritatis adeptae dies, erupit quasi pro omnibus, et ita sciscitatus est dicens: ‘Domine sancte, de qua provincia Deus his regionibus tale lumen donare dignatus est?’ Cui vir Dei faceta primum hilaritate respondit: ‘Si fugitivum putas, para tibi pretium, quod pro me possis, cum fuero requisitus, offerre.’ His talia serio subiiciens mox: ‘Quid prodest,’ inquit, ‘servo Dei significatio loci, vel generis sui, cum possit id racendo sanctius vitare iactantiam, utpote sinistram, qua nesciente cupio opus bonum Christo donante perficere, quo merear dexterae socius fieri et supernae patriae ciuis ascribi? Quam si me indignum veraciter desiderare cognoscis, quid te necesse est terrenam cognoscere, quam requiris? Verumtamen scito, quia Deus, qui te sacerdotem fieri praestitit, ipse me quoque periclitantibus his hominibus interesse praecepit.’ Et tali memoratus presbyter responsione conticuit, nec quisquam ante vel postea beatum virum super hac parte percontari praesumpsit. Loquela tamen ipsius testabatur hominem omnino Latinum: quem constat ad quandam Orientis solitudinem fervore perfectioris vitae fuisse profectum; atque inde post ad Norici Ripensis oppida, Pannoniae superiori vicina, quae barbarorum crebris premebantur incursibus, divina compulsum revelatione venisse; sicut ipse causa secretiore, tamquam de alio loqueretur, ferre solitus erat, nonnullas Orientis urbes nominans, et itineris immensi pericula se mirabiliter transisse significans. Haec igitur sola, quae retuli, quotiens de beati Severini patria sermo ortus est, etiam ipso superstite, semper audivi. Indicia vero mirabilis vitae eius huic epistolae coniuncta praelatis capitulis commemoratorio recensita, fient, ut rogavi, libri vestri magisterio clariora. Superest ut eius orationibus tuas sociare non desinas, et indulgentiam mihi poscere non desistas.