Passio Melori martyris in Anglia
§1) Dum in exordio Christianae fidei apostolica doctrina per orbem terrarum in omnibus gentibus diffunderetur, conversa est Brittaniae gentilitas ad fidem, et multi Domino credentes, et apostolica praecepta sequentes variis virtutum miraculis fulserunt: de quorum numero beatum Melorum fidenter credimus extitisse.
§2) Fuit enim de nobili Britannorum genere, cuius pater Melianus ducatum Cornubiae tenuit: cuius tempore per septennium pluvia super terram non cecidit. Instigante tandem maligno spiritu septimo anno ducatus sui dum consilium Primatum ad utilitatem patriae providendam fuisset congregatum, in ipso concilio Rinoldus veniens, Melianum fratrem suum occidit, et pro illo regnare coepit.
§3) Habebat autem Melianus parvulum quendam filium annorum septem nomine Melorum: quem post patris necem patruus occidere quaerebat, timens ne si puer superstes esset et ad virilem aetatem perveniret, ei ducatum auferret. Rinoldus igitur quid faceret deliberans, puerum in Cornubiam secum adduxit, ubi consilium episcoporum et aliorum multorum fuerat congregatum: et cum puerum occidere vellet, omnium prece factum est ut non occideretur, sed tantum manus dextera cum sinistro pede truncaretur: et factum est ita. Facta est autem post haec beato Meloro manus argentea et pes aeneus: et pius et innocens de die in diem in virtutibus crescens, nutritus est in quodam monasterio Cornubiae, et divinas scripturas usque ad quartum decimum annum legebat.
§4) Quodam enim aestivali tempore abbas illius loci nuces colligens, puero quasi Domino suo praesentavit: qui coepit eas colligere argentea manu, mirumque in modum manus illa argentea quasi reflexus carneos haberet, et manum extendere et recludere coepit, quasi nativam ossibus, nervis, venis, sanguine atque pelle.
§5) Quadam vice puer sanctus accepta petra, et proiiciens quasi stadio dimidio eam advolare fecit, quae supra terram durissimam, quasi super ceram mollem, infixa est: cumque veniens ad locum illam de durissimo silice extraxisset, egressae sunt aquae largissimae, et usque hodie in loco illo fons vivus ebullire videtur.
§6) Cum autem patruus eius nutritori suo Cerialtano munera multa et possessiones, si alumnum suum occideret, promisisset, facto iniquitatis commercio, ut Cerialtanus caput innocentis abscinderet, et abscissum Rinoldo deferret, et mercedem promissam reciperet. Decollato itaque puero, filius Cerialtani assentiente patre caput martyris deferens per murum castri, iusto iudice Deo annuente, de muro cecidit, et fractis cervicibus expiravit.
§7) Veniens autem nutrix martyris ad domum in qua corpus iacebat, et angelos Dei et lucernas divino splendore lucentes vidit. Cerialtanus vero caput assumens et fugiens, cum prae nimia siti pene deficeret, sibi ipsi loquens dixit: “Vae mihi omnium hominum miserrimo, et omni poena et cruciatu digno, quid faciam quia sitis ariditate afflictus deficiens morior?” Cumque haec multotiens replicaret, caput pueri in verba humana prorumpens tali voce eum affatur: “Cerialtane baculum quem manu gestas in terram impiger fige, et fontem aquae subito de terra oriri videbis, ex quo copiose refectus imminens sitis periculum evades.” Cum autem baculum in terram fixisset, in pulcherrimam arborem versus radicitus terrae adhaesit, ramos et folia produxit, et de radice eius fons indeficiens emanare coepit, et Cerialtanus potu recreatus caput ad Rinoldum detulit.
§8) Qui cum gaudio magno illud recipiens, dixit: “Surge et montis verticem ascende, et quaecumque adiacentia videre poteris, libens possidenda tibi dabo.” Ille vero montem ascendens, et circumquaque se videre credens utroque lumine orbatus est, et subita morte praeventus interiit: et liquefacta est caro eius sicut cera a facie ignis.
§9) Sepulto autem corpore sancto in loco martyrii sui, die sequenti supra terrae faciem inventum est: cumque sepulto in tribus variis locis corpore idem casus accidisset; inito consilio, super plaustrum, sub quo duo tauri indomiti positi sunt, corpus sanctum imponunt; et quocumque virtus eum divina dirigere vellet absque ductore dimiserunt. Et ecce tauri mansueti subito effecti, usque ad quemdam locum corpus trahentes substiterunt, et cum turbae displiceret ut ibi quiesceret, manus, brachia, et humeros rotis ut eas voluerent supponentes, ita fixum divinitus et immobile plaustrum viderunt, ut nulla arte, nullo ingenio, nulla prorsus hominum virtute moueri posset. Cumque saepius attentantes nihil proficerent, gratias agentes Deo, corpus cum honore in eodem loco sepelierunt; ubi opem eius implorantes, optatum remedium gaudentes consequi solebant.
§10) Delato in praesentia Rinoldi capite martyris, tyrannus caput sacrum tetigit, et tertia die infelici morte occubuit. Sepulto itaque ab episcopis et clericis capite cum sacro corpore, post multorum annorum curricula praedicatores alienigenae scrinium cum reliquiis sancti Melori circumquaque deferentes peragratis terrarum tractibus, iniunctum sibi officium exercentes, Ambrisburiam tandem devenerunt, et super altare reliquias sanctas posuerunt. Expleto praedicationis officio, cum reliquias secum auferre vellent, et nullo modo ab altari moueri possent, ac velut adamas altari adhaererent, dolore et angustia afflicti, accepta ad abbatissa multa pecunia recesserunt.
§11) Quidam iniquitatis filii nocte ecclesiam de Ambrisburia intrantes scrinium sancti Melori secum auferunt, et laminis auri et argenti abrasis, capsam cum reliquiis in quadam specu proiiciunt. Sacerdos autem quidam diluculo surgens, vidit radiosam lucis columnam de caelo super specum descendentem, et accendens ad locum, scrinium invenit, et ad ecclesiam detulit.
§12) Sanctus Melorus sacristae nocte quadam apparuit dicens: “Godrice, surge velociter! Ecce testudo ecclesiae hiatibus conquassata patulis vicinam parat maturare ruinam.” Cumque iterum alia nocte idem repetisset, tertia nocte apparens dixit: “Godrice, cito surge! Imagines et altaris ornamenta tecum assumens quantocyus exeas; quia periculum mortis tuis procul dubio in ianuis adest.” Et cum egressus fuisset, tota post eum testudo concidit, areae planiciem subiectae obuoluens. Terrea autem relinquens, caelestia cum corona martyrii penetravit Kalendis Octobris.