Latin Hagiography
A preliminary digital legendarium

Sermo in Kalendis Ianuariis


§1) Dies Kalendarum istarum, fratres carissimi, quas Ianuarias vocant, a Iano quodam homine perdito et sacrilego nomen accepit. Ianus autem iste dux quondam et princeps hominum paganorum fuit: quem imperiti homines et rustici, dum quasi regem metuunt, velut Deum colere coeperunt. Detulerunt enim ei illicitum honorem dum in eo expavescunt regiam potestatem. Homines quippe stulti et ignorantes Deum, illos hinc maxime ex diis aestimabant, quos inter homines sublimiores esse cernebant. Ac sic factum est ut unius veri Dei cultus ad multa deorum, vel potius daemoniorum, nomina transferretur. Diem ergo Kalendarum hodiernarum de nomine Iani, sicut iam dictum est, nuncuparunt: utique ut ei homini, cui divinos honores conferre cupiebant, et finem unius anni et alterius initium deferrent.

§2) Et quia apud illos Ianuariae Kalendae unum annum implere, alium incipere dicebantur, ideo Kalendas istas in termino posuerunt: ut unum annum finire; alium incipere crederetur. Et hinc est quod antiqui idolorum cultores ipsi Iano duas facies figurarunt; unam ante ipsum, aliam post ipsum: unam quae praeteritum annum videtur aspicere, aliam quae futurum. Ac sic homines insipientes duas ei facies deputando, dum eum facere Deum cupiunt, monstrum esse fecerunt. Hoc est, voluerunt in Deo suo esse principium, quod est etiam in pecude monstruosum. Et ideo optima erroris ipsius declaratione atque indicio, dum eum religiosa vanitate magnum Deum videri volunt, daemonium publicarunt.

§3) Hinc itaque est quod istis diebus pagani homines perverso omnium rerum ordine obscenis deformitatibus aguntur: utique ut tales se faciant qui colunt, qualis fuit ille qui colitur. In istis enim diebus miseri homines, et quod peius est, etiam aliqui baptizati, sumunt formas adulteras; sumunt species monstruosas. In quibus quidem quae primum ridenda ac potius dolenda sint, nescio. Quis enim sapiens credere poterit inveniri aliquos sanae mentis, qui cervulum facientes in ferarum se velint habitus commutari? Alii vestiuntur pellibus pecudum, alii assumunt capita bestiarum, gaudentes et exultantes si taliter se in ferinas species transformaverint, ut homines non esse videantur. Ex quo indicant ac probant, non tam se habitum belluinum habere quam sensum. Nam quamvis similitudines diversorum animalium exprimere in se velint, certum est tamen in his magis cor pecudum esse quam formam humanam.

§4) Iam vero illud quale vel quam turpe est, quod viri nati tunicis muliebribus vestiuntur, et turpissima demutatione puellaribus figuris virile robur effeminant; non erubescentes inserere tunicis muliebribus militares lacertos? Barbatas facies praeferunt, et videri se feminas volunt: et merito virilem iam fortitudinem non habent, qui in muliebres habitus transierunt. Iusto enim iudicio Dei evenisse credendum est ut militarem virtutem amitterent, qui feminarum specie se deformassent.

§5) Et quia Deus placatus vobis inspirare dignatus, ut pro amore fidei ista miserabilis consuetudo de hac civitate ad integrum tolleretur; rogo vos, fratres carissimi, ut vobis non sufficiat, quod ipsi hoc malum Deo donante non facitis; sed ubicumque alicubi fieri videritis arguite, castigate, corripite, et vestro salubri consilio de isto miserabili sacrilegio homines stultos revocate: et ut ad integrum vos divinae misericordiae consecretis, etiam illas alias observationes, velut diaboli venena, respuite: quas, quod peius est, adhuc plures in populo christiano observare non erubescunt.

§6) Sunt enim qui in Kalendis Ianuariis ita auguria observant, ut focum de domo sua vel aliud quodcumque beneficium cuicumque petenti non tribuant. Diabolicas etiam strenas et ab aliis accipiunt, et ipsi aliis offerunt. Aliqui etiam rustici mensulas suas in ista nocte, quae praeteriit, plenas multis rebus, quae ad manducandum sunt necessariae, componentes, tota nocte sic compositas esse volunt, credentes quod hoc illis Kalendae Ianuariae praestare possint, ut per totum annum convivia illorum in tali abundantia perseverent. Et quia sicut scriptum est, ‘Modicum fermentum totam massam corrumpit,’1 etiam ista vel alia his similia, quae longum est dicere, quae ab imperitis aut parva aut nulla peccata esse creduntur; a vestris ordinate famulis removeri: et hoc praecipite, ut sic Kalendas istas colant, quomodo aliorum mensium colere solent. Qui enim aliquid de paganorum consuetudine in istis diebus observare volverint, timendum est ne eis nomen christianum prodesse non possit.

§7) Et ideo sancti antiqui patres nostri considerantes maximam partem generis humani diebus istis gulae vel luxuriae deservire, ebrietatibus et sacrilegis salutationibus insanire; statuerunt in universo mundo, ut per omnes ecclesias publicum indiceretur ieiunium: ut agnoscerent miseri homines in tantum se malefacere, ut pro illorum peccatis necesse esset omnibus ecclesiis ieiunare. Ieiunemus ergo, fratres carissimi, in istis diebus, et cum vera et perfecta caritate stultitiam miserorum hominum lugeamus: ut vel sic intelligant malum suum, dum nos pro se publicum vident observare ieiunium. Neque enim desperandum est, quod illos Deus non possit vestra oratione corrigere, qui per apostolum suum ineffabili pietate promisit dicens: ‘Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam eius a morte, et operiet multitudinem peccatorum.’2

§8) Qui enim in istis Kalendis stultis hominibus luxuriose ludentibus, aliquam humanitatem impenderit, peccatis eorum participem se esse non dubitet. Nam qui de salute animae suae fideliter cogitat, magis de illis debet dolere vel flere, quam cum illis vel de illis ad infelicem risum suum animum relaxare. Vos vero, fratres, qui Deo propitio quotidie clamare consuestis: ‘Oculi mei semper ad Dominum.’3 Et iterum: ‘Ad te levavi oculos meos.’4 Non oportet ut oculi vestri, qui assidue in ecclesia vigilantes Deo sanctificantur, videndo luxuriam stultorum hominum polluantur, magis dedignari debetis atque despicere opus diaboli, ut in vobis integra permaneat caritas Christi. Clamate ergo cum propheta dicentes: ‘Averte oculos meos ne videant vanitatem,’5 timentes illud quod ait apostolus: ‘Non potestis mensae Dei participes esse, et mensae daemoniorum: non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum.’6 Sed credo de Dei misericordia, quod ita per vestram castigationem illorum stultitia corrigenda est; ut non solum pro vobis, sed etiam pro illorum qui vestro exemplo proficiunt, duplicata vobis a Deo praemia repensentur. Quod ipse praestare dignetur, cuius regnum et imperium permanet in saecula saeculorum, Amen.


  1. 1 Corinthians 5:6. ↩︎

  2. James 5:20. ↩︎

  3. Psalms 24:15. ↩︎

  4. Psalms 122:1. ↩︎

  5. Psalms 118:37. ↩︎

  6. 1 Corinthians 10:21. ↩︎